

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 13: Versus 33
In farinae satis.Ut spiritus, anima, et corpus in unum redacta non discrepent inter se. Vel tres animae virtutes in unum rediguntur, ut in ratione possideamus prudentiam, in ira odium vitiorum, in cupiditate desiderium virtutum. Vel, mulier, Ecclesia, fidem hominum farinae tribus satis miscet, credulitati Patris et Filii et Spiritus sancti. Cumque in unum fuerit fermentatum, non nos ad triplicem Deum, sed unius deitatis notitiam perducit, quia non est diversa natura in singulis.Donec fermentatum.Tandiu charitas in mente recondita crescere debet, donec mentem totam in sui perfectionem commutet, ut nihil praeter Deum diligat vel recolat, quod hic incipitur, in alia vita perficitur.